2 Cic. ac. 2 4–7

4Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. nos autem illa externa cum multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generigeneri dett. Ven. -re AVB tum philosophiae deditus fuit quam qui ilium ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum sed etet¹ om. pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quiquequicque A ¹V¹ cumdque A²V² cuique B² essetesse A¹V¹B² ea memoriaeam memoriam B² quamqua Bentl. ante dixi eaeam B² saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita meminisse potuisset. delectabatur autem mirifice lectione librorum de quibus audiebat.audierat Ern.

5Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim minuam etiam gloriam. sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures quiqui om. philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent. Ego autem cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante ante] immo post censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro. 6Restat ut iis respondeam qui sermonibus eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressuscongressos ABp esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leviorum. etenim Hortensium dicit si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quicquam aliud ut del. A²V² videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus. quod si cum fungi munere debebamus non modo operam nostram umquamnumquam dett. Ven. a populari coetu removimus sed ne litteram quidem ullam fecimusfacimus A¹VB nisi forensem, quis reprendet otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis prosimus enitimur. Gloriam vero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.

7Sunt etiam, qui negent in is qui in add. Asc. nostris libris disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur scientiam. qui mihi videntur non solum vivis sed etiam mortuis invidere.