17 Cic. Tusc. 4, 37–40
37Ergo hic, hic] his K¹ quisquis est, qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timoretimore add. G¹ nec sitienter quid expetensexpectens X (c del. K¹ ut in v. 3 V expetens Gr.) ardeatardet X ardeat V³ ς desiderio nec alacritate futtilifuttuli X (futili V³) gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendumferendum X effer. V³ ς videri potest. quid enim videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo?is ergo sapiens... 23 magnitudo H nam nam] a in r. Vc num Bentl. quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animoanimos X (corr. RVrec) sic excubat, ut ei nihil inprovisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum? 38atque idemeidem GRV¹ ita acrem in omnis partis aciem intendit, ut semper videat sedem sibi ac locum sine molestia atque angore vivendi, ut, quemcumque casum fortuna invexerit, hunc apte et quiete ferat. quod qui faciet, non aegritudine solum vacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus. his autem vacuus animus perfecte atque absoluteobsolute K¹R beatosadhibeant V (-ant in r. c) efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione non constantiam solum amittit, verum etiam sanitatem.
Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat. 39modum tu adhibes vitio? an vitium nullum est non parere rationi? an ratio parum praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter autaut BςV³ ut X adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus iaceas aut, iaceas aut] aut in r. V¹ ne opprimare, mente vix constes? eaque omnia aut nimis tristiatristitia V¹ aut nimis laeta errore fieri, qui sisi del. Mue. ad Seyfferti Lael. p. 253. an si = sc. error secl.? error stultis extenuetur die, ut, cum res eadem maneat, aliter ferantmaneat ... ferant ς maneant... ferat X (eaedem maneant Mς) cf. p. 345, 2 inveterata aliter recentia, sapientis ne attingat quidem omnino? 40Etenim quis erit tandem modus iste? quaeramus enim modum aegritudinis, in quaquo VB opere X operae plurimum ponitur. aegre tulisse P. RupiliumP. Rupilium Man. ex Fastis Cap. cf. Lael. 73 fratris repulsamprutilium X (p exp. in RV, primum u in r. in V) consulatus scriptum apud Fannium est. sed fr. 6 (p. 88 P.) tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam causam a vita recesserit; moderatiusmoderatus G¹V¹ igitur ferre debuit. quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum accessisset? „nata esset aegritudo nova, sed ea modica. dist. Se. “ magna tamen facta esset accessio. quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium? si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea fieret, quae non sustineretur. sustineretur] eretur in r. Vc