29 Cic. Tusc. 3, 71–73
71 ↷Contra dicuntur haec: quis tam demens, ut sua voluntate maereat? natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, vester cedendum putat; premit enim atque instat, nec resisti potest. itaque Oileusoileus V ille apud Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis mortemorte V consolatus esset, is cum audivissetaudisset K de suo, fractus est. de cuius commutata mente sic dicitur:
Nec véro tanta praéditus sapiéntia Soph.fr. 666
Quisquám est,quisquamst edd. qui aliorum aerúmnam dictis ádlevans
Non ídem, cum fortúna mutata ímpetum
Convértat,convertit Sey. clade ut subita X corr. ς clade súbita frangatúr sua,
Ut ílla ad alios dícta et praecepta éxcidant.ex p. G²
haec cum disputant, hoc student efficere, naturae obsisti nullo modo posse; idemiidem Ern. (idem tamen Phil. 2, 91 al.) hi (= i cf. praef.) Ω et Sey. tamen fatentur graviores aegritudines suscipi, quam natura cogat. quae est igitur amentia – ? ut nos quoque idem ab illisillis Urs. ex ς allis requiramus. 72Sed plures sunt causae suscipiendi doloris: primum illa opinio mali, quo viso atque persuaso aegritudoaegritudo add. Vc insequitur necessario. deinde etiam gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur.sed ... 16 arbitrantur H accedit superstitio muliebris quaedam; existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur. sed haec inter se quam repugnent, plerique non vident. laudant enim eos, qui aequo animo moriantur; qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vituperandos. quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se. 73praeclarumseipsū G illud est et, si quaeris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus; utut ς at X (ad K) vero plus, fieri nullo pacto potest. ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus quam se, ego illumullum V plus quam me; perturbatio vitae, si ita sit, atque officiorum omnium consequatur.