13 Cic. Tusc. 3, 27–28

27 ↷Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria? nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo. habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit. hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus.

28Atque hoc quidem perspicuum est, tumtum add. aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videatur. Epicuro autem placet opinionem mali aegritudinem esseea ante esse add. natura,esse, ea natura Usen. Ep. fr. 444 (sed cf. 334,14 necesse esse eqs.) ex opinione pro opinionem Sey. efficere pro esse Bai. cf. quae dixi Herm. XLI 323 ut, quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine.aegritudinem X Cyrenaici non omni malo malo] modo R¹ aegritudinemaegritudine GK¹ effici censent, sed insperato et necopinato malo. est id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam: videntur enim omnia repentina graviora. ex hoc et illa iure laudantur:

Égo cum genui, túm moriturosmoriturum et huic rei Sen. ad Pol. 11, 2 scívi et ei rei Enn. Telam. sc. 312. cf. Hier. epist. 60, 5 sústuli.

Praéterea praeterea] ae in r. Vc ad Troiám cum misi ob défendendam Graéciam,

Scíbamscibam Fronto p. 217 sciebam me in mortíferum bellum, nón in epulas míttere.