13 Cic. Cato 43–45

43Saepe audivi e maioribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia quae faceremus ad voluptatem esse referenda. Quod ex eo audientis M'. Curium et Ti. Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent cum se voluptatibus dedissent. Vixerat M'. Curius cum P. Decio, qui quinquennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatu devoverat: norat eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex sua vita tum ex eius quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte expetereturexpeteretur Reid; peteretur MSS. quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur.

44Quorsum igitur tam multa de voluptate? Quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat. Caret epulis exstructisque mensis et frequentibus poculis. Caret ergo etiam vinulentia et cruditate et insomniis. Sed si aliquid dandum est voluptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus, divine enim Platoescam malorumappellat voluptatem quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, quamquam immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conviviis delectari potest. C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat, redeuntem a cena senem saepe videbam puer; delectabatur cereocereo Manutius, Mommsen; crebro MSS. funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat: tantum licentiae dabat gloria.

45Sed quid ego alios? Ad me ipsum iam revertar. Primum habui semper sodalissodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptisepulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Neque enim ipsorum conviviorum delectationem voluptatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermonibus metiebar; bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet,conviviumnominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tumcompotationem,“ tumconcenationemvocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur.