9 Cic. prov. 20–23
20 ↷AnAn] An non Lamb. vero M. ille Lepidus, qui bis consul et pontifex maximus fuit, non solum memoriae testimonio, sed etiam annalium litteris et summi poetae voce laudatus est quod cum M. Fulvio conlega, quo die censor est factus, homine inimicissimo, in campo statim rediit in gratiam, ut commune officium censurae communi animo ac voluntate defenderent? 21Atque ut vetera, quae sunt innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit? quibus eum omnibusomnibus ante suis inimicissimis transp. Gneisse eadem res publica reconciliavit quae alienaratalienaverat Zielinski. 22Multa praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Utinam etiam L. Lucullus illic adsideretillic adsideret Madv.: ille desiderat (-et G2) codd. pler.: ille viveret c Angelius: ille desineret Hbk! Quae fuerunt inimicitiae in civitate graviores quam Lucullorum atque Servili? quas in viris fortissimis non solum exstinxit rei publicae utilitasrei pub. utilitas coni. Baiter: res publica E: rei pub. P rell. dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. Quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis Optimi Maximi, permotus cum auctoritate vestra tum illiusilla Pluygers P. Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam? An ego possum huic esse inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis nominibus gentium nationum locorum? 23Ardeo, mihi credite, patres conscripti, – id quod vosmet de me existimatis et facitis ipsi, – incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis et rursum, cum omnia tela undique esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum pro universis. Hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.