8 Cic. prov. 17–20
17 ↷Sed, mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur qua intercedi de provinciis non licebit. Itaque hoc tempore amisso annus est integer vobis exspectandus; quo interiecto civium calamitas, sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur.
18Quod si essent illi optimi viri, tamen ego mea sententia C. Caesari succedendum nondum putarem. Qua de re dicam, patres conscripti, quae sentio, atque illam interpellationem mei familiarissimi, qua paulo ante interrupta est oratio mea, non pertimescam. Negat me vir optimus inimiciorem Gabinio debere esse quam Caesari: omnem illam tempestatem cui cesserim Caesare impulsore atque adiutore esse excitatam. Cui si primum sic respondeam, me communis utilitatis habere rationem, non doloris mei, possimne probare, cum id me facere dicam quod exemplo fortissimorum et clarissimorum civium facere possim? AnAn codd. (§ 20): An non Lamb.: At ed. Gryph.: non ante tantam supplet Ernst Müller (§ 20). TiFort. Nonne?. Gracchus – patrem dico, cuius utinam filii ne degenerassent a gravitate patria! – tantam laudem est adeptus, quos tribunus plebis solus ex toto illo conlegio L. Scipioni auxilio fuit, inimicissimus et ipsius et fratris eius Africani, iuravitque in contione se in gratiam non redisse, sed alienum sibi videri dignitate imperi quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci qui triumphasset? 19Quis plenior inimicorum fuit C. Mario? L. Crassus, M. Scaurus alienialieni Madv.: alini aut aliine codd. (§ 37), inimici omnes Metelli: at ii non modo illum inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed eiei Halm: et codd. propter rationem Gallici belli provinciam extra ordinem decernebant. Bellum in Gallia maximum gestum est; domitae sunt a Caesare maximae nationes, sed nondum legibus, nondum iure certo, nondum satis firma pace devinctae. Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectumconfectum PH: confectatum P2 rell., sed ita ut, si idem extrema persequitur qui inchoavit, iam omnia perfecta videamus, si succeditur, periculum sit ne instauratas maximi belli reliquias ac renovatas audiamus. Ergo ego senator – inimicus, si ita vultis, homini – amicus esse, sicut semper fui, rei publicae debeo. 20Quid? si ipsas inimicitias depono rei publicae causa, quis me tandem iure reprehendet? praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque factorum exempla semper ex summorum hominum factis mihi censuerim petenda.