7 Cic. prov. 15–17
15Hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere qua requa re scripsi: om. P1E: ne P2 rell.: cur Ant. Aug. imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. Quod estQuod est HGς: quid est P rell.: Quid? Est Kays.: Quid est? Est Weber: At est Sorof primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore⟨ab eo⟩ pro praetore Reid (Cl. Qu. iv. 175) una cohorte auxiliaria gesta, etet suppl. Bait.: ac Lamb. bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. Deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit. 16Sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam (quoniam uni praeter se inusta estest codd.: sit Halm (Balb. § 44) dum ed. R.: non PBΣ), putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum exspectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.
17Atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet etet ed. R.: om. codd. in utriusque pari scelere disparem condicionem facit. „Faciam“, inquit, „illas praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim.“ Si hic sinat! tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. Itaque ego idem, qui nunc consulibus iis qui designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias habeantpraetores in suas provincias abeant (statim in suas Mueller) coni. Mommsen (Röm. Staats. ii. 1. 192) et eos quam primum videamus quos animo aequo videre non possumus.