6 Cic. prov. 13–14
13Hos vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, deripiendos non putaretis? et has duplicis pestis sociorum, militum cladis, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates, imperi maculas teneretis? At idem vos anno superiore hos eosdem revocabatis, cumcum codd. praeter G (cum vi): rasura quae est in P prorsus nullius est momenti: cum vix coni. Bait.: cum in prov. iam Hbς in provincias pervenissent: quo tempore si liberum vestrum iudicium fuisset nec totiens dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis, id quod cupiebatis, vestram auctoritatem, iis per quos erat amissa revocatis, et iis ipsis praemiis extortis quae erant pro scelere atque eversione patriae consecuti. 14Qua equa e] qua P rell. praeter HGE (quae) poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. Quae enim homini in quo aliquialiqui P1: aliquis rell. (Har. Resp. § 62), si non famae pudor, at supplici timor est gravior poena accidere potuit quam non credi litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? Hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit: primum homini sceleribus flagitiisflagitiisque edd.: cf. de Domo § 18 contaminatissimo nihilomnino nihil t sol. esse credendum, deinde a proditore, atque eo quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. Itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur.