5 Cic. prov. 10–12
10Iam vero publicanos miseros – me etiam miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore! – tradidit in servitutem Iudaeis et Syris, nationibus natis servituti. Statuit ab initio, et in eo perseveravit, ius publicano non dicere; pactiones sine ulla iniuria factas rescidit; custodias sustulit; vectigalis multos ac stipendiarios liberavit; quo in oppido ipse esset aut quoaut quo bςt: aut qui rell. veniret, ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit. Quid multa? crudelis haberetur si in hostis animo fuisset eo quo fuit in civis Romanos, eius ordinis praesertim qui est semper propro add. Pluygers dignitate sua benignitate magistratuummagistratuum coni. Kays., prob. Zielinski: magistratus codd. sustentatus. 11Itaque, patres conscripti, videtis non temeritate redemptionis aut negoti gerendi inscitia, sed avaritia, superbia, crudelitate Gabini paene adflictos iam atque eversos publicanos: quibus quidem vos in his angustiis aerari tamen subveniatis necesse est, etsi iam multis non potestis, qui propter illum hostem senatus, inimicissimum ordinis equestris bonorumque omnium, non solum bona sed etiam honestatem miseri deperdiderunt, quos non parsimonia, non continentia, non virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra illius helluonis et praedonis audaciam. 12Quid? qui se etiam nunc subsidiis patrimoni aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire patiemur? An si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria: quem is frui non sinit qui est, etiam si non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet? Retinete igitur in provincia diutius eum qui de sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam conlegam putet, quod ille vos tristitia vultuque deceperit, ipse numquam se minus quam erat nequam esse simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore perfecisse ne C. GabiniusC. extra versum add. P1BΣt: om. Hk all. unus omnium nequissimus existimaretur.