3 Cic. prov. 5–6

5Iam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione conlectus omnis interiitinterit PGE. Magno hoc dico cum dolore: miserandum in modum milites populi Romani capti necati deserti dissipati sunt, incuria fame morbo vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatorisis imperator bk in patriam exercitumque expiatumin patriam exercitumque expiatum scripsi (Cl. Qu. iv. 175): in poenam exercitus expetitum codd. praeter HGEc (expetitus), w (-am): expetisse Gulielm.: expiatum (sed in exercitum) Kappeyne van de Coppelle (Pis. § 85): poena exercitus expiatum Reid esse videatur. Atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam, tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; quae nunc consulari imperiocons. imperio ed. R.: consulario PBΣ atque exercitu ita vexata est vix ut se possit diuturna pace recreare; cum interea quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L. Pisoni quotannis, vectigal ac portorium Dyrrachinorum totum in huius unius quaestum esse conversum, urbem Byzantiorum vobis atque huic imperio fidelissimam hostilem in modum esse vexatam? quo ille, postea quam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum. 6Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta, caedis relinquo, libidines praetereo, quarum acerbissimum exstat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperi nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse; nec haec idcirco omitto quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico.