20 Cic. prov. 47
47Extremum illud estest cum ego codd.. EgoNum est quod ego?, si essent inimicitiaeinimicitiae H all.: om. PBΣt: ego seclusi mihi cum C. Caesare, tamen hoc tempore rei publicae consulere, inimicitias in aliud tempus reservare deberem; possem etiam summorum virorum exemplo inimicitias rei publicae causa deponere. SedSed Angelius: et codd. cum inimicitiae fuerint numquam, opinio iniuriae beneficio sit exstincta, sententia measententiam meam GE, patres conscripti, si dignitas agitur Caesaris, homini tribuam; si honos quidam, senatus concordiae consulam; si auctoritas decretorum vestrorum, constantiam ordinis in eodem ornando imperatore servabo; si perpetua ratio Gallici belli, rei publicae providebo; si aliquod meum privatum officium, me non ingratum esse praestabo. Atque hoc velim probare omnibus, patres conscripti; sed levissime feram si forte aut iis minus probaro qui meum inimicum repugnante vestra auctoritate texerunt, aut iis, sisi om. GEb, Sorof qui meum cum inimico suo reditum in gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et cum suo inimico in gratiam non dubitarint redire.