2 Cic. prov. 3–4
3Quattuor sunt provinciae, patres conscripti, de quibus adhuc intellego sententias esse dictas, Galliae duae, quas hoc tempore uno imperio videmus esse coniunctas, et Syria et Macedonia, quas vobis invitis et oppressis pestiferi illi consules pro perversaeperversae codd. praeter HGEς (eversae): cf. § 7, Vatin. §§ 19, 23 rei publicae praemiis occupaverunt. Decernendae nobis suntnobis sunt BΣHkt all.: sunt nobis P (sed sign. transp. add. m. 1) wc lege Sempronia duae. Quid est quod possimus de Syria Macedoniaque dubitare? Mitto quod eas ita partas habent ii qui nunc obtinent ut non ante attigerint quam hunc ordinem condemnarint, quam auctoritatem vestram e civitate exterminarint, quam fidem publicam, quam perpetuam populi Romani salutem, quam me ac meos omnis foedissime crudelissimeque vexarint. 4Omniaomnia illa HGEbς domestica atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit quantum illi effecerinteffecerunt ut Tischero auct. Kayser ita k. Ad ipsas venio provincias; quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus sed tropaeis, quae multis victoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris, quibus est propter avaritiam pax erepta, vexatur ut Thessalonicenses positi in gremio imperi nostri relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut via illa nostra quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris non solum excursionibus barbarorum sit infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac notata. Ita gentes eae quae, ut pace uterentur, vimmagnam (ante vim) suppl. van der Vliet argenti dederant praeclaro nostro imperatoriimp. nostr. Hbk, ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis prope iustum intulerunt.