19 Cic. prov. 44–46

44 ↷A viris fortissimis et de me optime meritis quibusdam peto ut, si ego illos meorum laborum atque incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum socium velint esse, praesertim cum mihi idem illi concesserint ut etiam acta illa Caesaris, quae neque oppugnavi antea neque defendi, meo iam iure possim defendere. 45Nam summi civitatis viri, quorum ego consilio rem publicam conservavi, et quorum auctoritate illam coniunctionem Caesaris defugi, Iulias leges et ceteras illo consule rogatas iure latas negant: idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicae, sed salvis auspiciis rogatam esse dicebant. Itaque vir summa auctoritate, summa eloquentia, dixit graviter casum illum meum funus esse rei publicae, sed funus iustum et indictum. Mihi ipsi omninoomnino k all.: homini PBΣ: om. c perhonorificum estest om. codd. discessum meum funus dici rei publicae: reliqua non reprendo, sed mihi ad id quod sentio adsumo. Nam si illud iure rogatum dicere ausi sunt quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo servarat, oblitine erant tum cum ille qui id egerat plebeius est lege curiata factus dici de caelo esse servatum? Qui si plebeius omninoomnino Hbςt: omnium rell. esse non potuit, qui tribunus plebis potuit esse? et cuius tribunatus si ratus est, nihil est quod inritum ex actis Caesaris possit esse, eius non solum tribunatus ratusratus suppl. Ernesti sed etiam perniciosissimae resres] leges Lamb., auspiciorum religione conservataconservatae Hk, iure latae videbuntur? 46Qua re aut vobis statuendum est legem Aeliam manere, legem Fufiam non esse abrogatam, non omnibus fastis legem ferri licere; cum lex feratur, de caelo servari, obnuntiari, intercedi licere; censorium iudicium ac notionem et illud morum severissimum magisterium non esse nefariis legibus de civitate sublatum; si patricius tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas, si plebeius, contra auspicia fuisse; aut mihi concedant homines oportet in rebus bonis non exquirere ea iura quae ipsi in perditis non exquirant, praesertim cum ab illis aliquotiens condicio C. Caesari lata sit ut easdem res alio modo ferret, qua condicione auspicia requirebant, leges comprobabant, in Clodio auspiciorum ratio sit eadem, leges omnes sint eversae ac perditae civitatis.