18 Cic. prov. 42–44
42 ↷Ergo adhuc magis est mihi verendum ne mea superbia in illius liberalitate quam ne illius iniuria in nostra amicitia reprendatur. 43Ecce illa tempestas, caligo bonorum et subita atque improvisa formido, tenebrae rei publicae, ruina atque incendium civitatis, terror iniectus Caesari de eius actis, metus caedis bonis omnibus, consulum scelus, cupiditas, egestas, audacia! Si non sum adiutus, non debuidebui P2 rell. (debuis si P1) praeter GE (debuit); si desertus, sibi fortasse providit; si etiam oppugnatus, ut quidam aut putant aut volunt, violata amicitia est, accepi iniuriam, inimicus esse debui, non nego: sed si idem ille tum me salvum esse voluit cum vos me ut carissimum filium desiderabatis, et si vos idem pertinere ad causam illam putabatis voluntatem Caesaris a salute mea non abhorrere, et si illius voluntatis generum eius habeo testem, qui idem Italiam in municipiis, populum RomanumRomanum secl. Baiter: .r. s. l. P in contione, vos mei semper cupidissimos in Capitolio ad meam salutem incitavit, si denique Cn. Pompeius idem mihi testis de voluntate Caesaris et sponsor est illi de mea, nonne vobis videor et ultimi temporis recordatione et proximi memoria medium illud tristissimum tempus debere, si ex rerum natura non possimpossum bct evellere, ex animo quidem certe excidere?
44Ego vero, si mihi non licet per aliquos ita gloriari, me dolorem atque inimicitias meas rei publicae concessisse, si hoc magni cuiusdam hominis et persapientis videtur, utar hoc, quod non tam ad laudem adipiscendam quam ad vitandam vituperationem valet, hominem me esse gratum, et non modo tantis beneficiis, sed etiam mediocri hominum benivolentia commoveri.