16 Cic. prov. 38–40
38 ↷Ego vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honoreshonor. exim. Hbk C. Caesari et prope singularis. SiSi suppl. Gruter quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. Neminem umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos esset adeptus putarit. Nemo umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. Sed homines aut propter indignitatemindignitatem ut Schuetz ita b2ς: dignitatem P rell. suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; qui si ex illa iactatione cursuque populari bene gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt verum etiam expetendi. 39Monemur a fortissimo viro atque optimo post hominum memoriam consule ut provideamus ne citerior Gallia nobis invitis alicui decernaturdecernatur Hς, om. rell.: detur Madv.: alii detur nescio cui coni. Momms. post eos consules qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis qui hunc ordinem oppugnent populari ac turbulenta ratione teneatur. Quam ego plagam etsi non contemno, patres conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et diligentissimo custode pacis atque oti, tamen vehementius arbitror pertimescendum si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. Nam ut C. Iulius omnibus a senatu eximiis autaut P rell. praeter w (atque): ac Hbς ed. R. novis rebus ornatus per manus hanc provinciam tradat ei cui minime vos velitis, peret per Pluygers quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum. Postremo quo quisque animo futurus sit, nescio: quid sperem, video. Praestare hoc senator debeo, quantum possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini iure irasci posse videatur. 40Atque haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem tamen rei publicae causa.