15 Cic. prov. 36–38

36Nam illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. Qui ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenerese tenere Madv.: sentire P rell. praeter HGEbς (se scire): se tueri Kays.: se sancire Halm: se sciscere Harl. 2681: se servare Weber legem quamquam om. P1 esse legem neget, et, quae pars provinciae sit cui non possit intercedi, hanchanc HGEbς: an P rell: eam Baiter se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. Alter belli Gallici rationem habethabet et Pluygers, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. QuamquamQuamquam scripsi: quae P2 rell. (om. P1 nulla indic. lacunae): Quo ut Manut. ita bk: Atqui Lamb. mihi nihil videtur alieniusalienius Madv.: minus codd. (§ 19) (minus... dissidere quam Hbk) a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur. Fuerit toto in consulatu sine provincia cui fuerit, 37ante quam designatus est, decreta provincia. Sortietur an non? Nam et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. Proficiscetur paludatus? Quo? quo pervenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non habebit: Kalendis ei denique Martiis nascetur repente provincia. 38Ac tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. Quae cum gravia sunt tumtum suppl. Angelius (quae cum gravia sint nihil ed. V.) nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in homine nene Hk (post homine) om. P: id ne Muell. accidat providendum.