13 Cic. prov. 32–33

32Caesare imperatore gestum est, antea tantum modo repulsum. Semper illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quamquam lasputaverunt P1 lacessendas putaverunt. Ipse ille C. Marius, cuius divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, influentis in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetravit. Modo ille meorum laborum periculorum consiliorum socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum atque hac scelerata coniuratione excitatum proeliis fregit eosque domuit qui lacessierant, et ea victoria contentus re publica metu liberata quievit. C. CaesarisC. ante Caesaris om. PBΣ longe aliam video fuisse rationem; non enim sibi solum cum iis quos iam armatos contra populum Romanum videbat bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem esse redigendam. 33Itaque cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Helvetiorum proeliiscum nationibus G. et H. acerrimis et maximis proeliis van der Vliet (Balb. § 5): cum acerrimis nat. G. et H. et maximis proeliis Landgraf (Pomp. § 28)plurimis proeliis Weidner felicissime decertavit, ceteras conterruit, compulit, domuit, imperio populi Romani parere adsuefecit, et quas regiones quasque gentis nullae nobis antea litterae, nulla vox, nulla fama notas fecerat, haseas coni. Baiter noster imperator nosterque exercitus et populi Romani arma peragrarunt. Semitam tantum Galliae tenebamus antea, patres conscripti; ceterae partes a gentibus aut inimicis huic imperio aut infidis aut incognitis aut certeat certe Pluygers: ac certe Madv. immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur; quas nationes nemo umquam fuit quin frangi domarique cuperet. Nemo sapienter de re publica nostra cogitavit, iam inde a principio huius imperi, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaretputaret PHbk: deputaret P2 rell.: esse putaret Klotz, improb. Zielinsk. Num reputaret? (§ 24); sed propter vim ac multitudinem gentium illarum numquam est antea cum omnibus dimicatum. Restitimus semper lacessiti: nunc denique est perfectum ut imperi nostri terrarumque illarum idem esset extremum.