12 Cic. prov. 29–31

29At ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnis res egi silentio, interpellor, cum in(non 21) in k, suppl. Lamb. superioribus causis hominis ornamenta adiumento fuerintadiumento fuerint scripsi (cf. Balb. § 19): fuerint codd.: iuverim K. Busche: apud me valuerint coni. Mueller, in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moveat. Nam ipse Caesar quid est cur in provinciain ea provincia Gell. et Non. commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt perfecta rei publicae tradat? Amoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae cupiditas, finium imperi propagatio retinet. Quid illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longiuslongius] longinquius Tischer inveniri potest? An reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum apud populum a quo missusmissus est Hb Harl. 2681, an apud senatum a quo ornatus est? An dies auget eius desiderium, an magisan magis] ac non magis Sorof oblivionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? Qua re, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem. 30Sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo, quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret?

Ego vero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. Nam quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli? 31Iam diu mare videmus illud immensum, cuius fervore non solum maritimi cursus sed urbes etiam et viae militares iam tenebanturterrebantur Weidner, virtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum teneri; nationes eas, quae numero hominum ac multitudine ipsa poterant in provincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim repressas, ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus novis provinciis ipsa cingatur. Possum de omni regione, de omniregione de omni s. l. suppl. P2 genere hostium dicere: nulla gens est quae non aut ita sublata sit ut vix exstet, aut ita domita ut quiescat, aut ita pacata ut victoria nostra imperioque laetetur. Bellum Gallicum, patres conscripti, C.