11 Cic. prov. 26–28
26Sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium, cum ego idem antea multa decrerimdecrerim BΣt: decre**rim P: decreverim HGEς quae magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicae necessitatem pertinerent? Supplicationem quindecim dierum decrevi sententia mea. Rei publicae satis erat tot dierum quot C. Mario; dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis; ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus. 27In quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio Mithridate interfecto et confecto Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est supplicatio consularis, – mihi enim estis adsensi cum, eiusdem Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis, supplicationem dierumdeorum PBΣt decemdecem Manutius: duodecim P et codd. pler. decrevistis, – sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus, ampliorem honorem alteri tribuebat quam ipse erat consecutus. Ergo in illa supplicatione quam ego decrevi, res ipsa tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati rei publicae, sed dignitas verborum, honos et novitas et numerus dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est. Relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus: 28non decrevi solum sed etiam ut vos decerneretis laboravi, multa dissentientibus respondi, scribendo adfui. Tum quoque homini plus tribui quam nescio cui necessitati. Illum enim arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi. Actum est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii sine ullis verborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic sum locutus ut omnes intellegerent me id quod rei publicae causa sentirem facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem.