1 Cic. prov. 1–2

1Si quis vestrum, patres conscripti, exspectat quas sim provincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines ex provinciis potissimum detrahendi sint: non dubitabit quid sentire me conveniat, cum quid mihi sentire necesse sit cogitarit. Ac si princeps eam sententiam dicerem, laudaretis profecto; si solus, certe ignosceretis; etiam si paulo minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam dolori meo tribueretis. Nunc vero, patres conscripti, non parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicae conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissimum et cum inin ut Angelius ita mg. H, bk Harl. 2681 (cum abl. c), om. P rell. praeter t (ad) universam rem publicam tum etiam erga meam salutem fide ac benivolentia singulari. 2Quod si ille, et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua sed etiam verborum gravitate esse notandos putavit, quonam me animo in eos esse oportet, cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendasexplendas bk Harl. 2681 et cod. Car. Steph.: expiendas P1w: expiandas P2 rell. (Phil. xiv, § 10) suas cupiditates? Sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, non iracundiae serviam. Quo animo unus quisque vestrum debet esse in illosillos Naugerius (1): illo PHt, hoc eroego ero Kraffert: praecipuum illum et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda amovebo, ad ulciscendi tempora reservabo.