9 Cic. p. red. in sen. 22–24
22 ↷ Iam vero praetores quo animo in me fuerint vos existimare potuistis, cum L. Caecilius privatim me suis omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum conlegis paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non fecerit. M. autem Calidius statim designatus sententia sua quam esset cara sibi mea salus declaravit Num fecerit, … declararit?. 23Omnia officia C. Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam constiterunt. Quae cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie commissa praetereo. Non est mei temporis iniurias meminisse, quas ego etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igniamicitia segni P2Bt perspectas tueartuear εe: tuen P (corr. tunc): tẽ B (amicitias … tuear om. HGs), cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicemindicem scripsi: non indicem codd.: non vindicem ut Hotom. ita b: vindicem Madv.: convincam Muell. , dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler. 24Quod si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem. Quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent? Quae memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem vocavitrevocavit b2ς , qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed etiam honestaret. Quid enim magnificentius, quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo referentereferente ε: rente P: suffragium ferente Bςt: petente GHςs vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum, hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis exomnis ex ε: ex k: om. rell. omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.