4 Cic. p. red. in sen. 8–10
8Princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae fortunae memoriae nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicae reddidisset. Qui ut est designatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea se et re publica dignam dicere: cum a tribuno plebis vetaretur, cum praeclarum caput recitaretur ne quis ad vos referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, ne pedibus iret, ne scribendo adesset, totam illam, ut ante dixi, proscriptionem non legem putavit, qua civis optime de re publica meritus nominatim sine iudicio una cum senatu rei publicae esset ereptus. Ut vero iniit magistratum, non dicam quid egitegerit Hbks prius, sed quid omnino egit aliud nisi ut me conservato vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret? 9Di immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus consul populi Romani fuitp. R. fuit scripsi: prefuit s. l. Hc, et ita bks: om. P rell.: fuit Manutius: est ε ! quanto quanto] quo quanto Hbks, ed. R. maius dedissetis si superiore anno fuisset! Nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. Audieram ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duoduo P1H: duos Bςt vero numquamnumquam post Romam conditam ε, Kayser excepto illo Cinnanocinnano ε: germano P (dein del.: om. Bt): cesonino in mg. PGς (-ini Hs) tempore fuisse; qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica nonnon om. ε : Wolfio auct. secl. Kayser fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. Quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset inimicusinimicus secl. Halm: non inim. Hbks. Num etsi inim.? (§ 25) , dubitatis quo animo fuerit in me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque videatis? 10Sed fuerunt ii ii] duo Hbs consules quorum mentes angustae humiles pravaeparvae Gbcε , oppletae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt, – non consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestrae dignitatis; quorum alter aa s. l. P1, rell.: auct. Halmio om. edd. me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum consobrinum reposcebat; qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules sed latrones non modo deseruerunt, in causa praesertim publica et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio non solum suo sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt. Quorum alter tamen neque me neque quemquam fefellit.