2 Cic. p. red. in sen. 3–4

3Itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. Quod enim tempus erit umquam cum cum] quo Hbkεs vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur? Qui illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea quam vobis decernendi potestas non est permissanon est permissa ut Angelius ita H2bk et in P s. l. manus recentissima: facta non est ε per eum tribunum plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituitdelituit ε: deluit P1B: delevit P2Gkt: diruit Hb2s , numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis. 4Itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est utut ε Par. 7774, et in P man. rec.: om. rell. ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram esse fatalem, octoocto ε: hoc PB: hos Gtc: cum Hk tribunos haberet qui et promulgarent de salute mea et ad vos saepe numero referrent. Nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quamquam Lamb.: cum codd. (promulgavisset Ernesti) meus inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem; quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent, ego non revertissem. IdemqueIdemque scripsi: itaque codd. praeter ε (atque) illo ipso tamentamen om. H: tum k anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententiasvos ante sententias add. K. Lehmann dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.