15 Cic. p. red. in sen. 36–39
36 ↷ Etenim si eam tum defendebam cum mihi aliquid illa debebat, quid nunc me facere oportet cum ego illi plurimum debeo? Nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorumdivinorum PB: duorum ε: binorum Madv. in rem publicam beneficiorum testem esse videatis? NamNam et ε importata est quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a me defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur. 37Pro me non ut pro P. Popilio, nobilissimo homine, adulescentes filii, non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata, non ut pro Q. Metello, summo et clarissimo viro, spectata iam adulescentia filius, non L. et C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non Luculli, Servilii, Scipiones, MetellarumMetellarum Manut.: -orum codd. filii flentes ac sordidati populo Romano supplicaverunt; sed unus frater, qui in me pietate filius, consiliis parens, amore, ut erat, frater inventus est, squalore et lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei nominis renovari et rerum gestarum memoriam usurpari coegit. Qui cum statuisset, nisi per vos meper vos me Hbςs: me per vos ε: me om. P rell. reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae et mortis deposceredeposcere Madv.: -eret codd. , tamen numquam nec magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit. 38Alter fuit propugnator mearum fortunarum et defensor adsiduus, summa virtute et pietate, C. Piso gener, qui minas inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum et Bithyniam quaestor prae mea salute neglexit. Nihil umquam senatus de P. Popilio decrevit, numquam in hoc ordine de Q. Metello mentio facta est: tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis inimicis denique restituti, cum alter eorum senatui paruisset, alter vim caedemque fugisset. Nam C. quidem Marius, qui hac hominum memoria tertius ante me consularis tempestate civili expulsus est, non modo a senatu non est restitutus, sed reditu suo senatum cunctum paene delevit. Nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rem publicam defendendam populi Romani convocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta municipiorum et coloniarum exstiterunt. 39Qua re, cum me vestra auctoritas arcessieritarcessierit ε Par. 7774: arcesserit PBH: accersierit Gb2cs , populus Romanus vocarit, res publica implorarit, Italia cuncta paene suis umeris reportarit, non committam, patres conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta quae in potestate mea non fuerunt, ea non habeam quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa reciperarim, virtutem et fidem numquam amiserim.