14 Cic. p. red. in sen. 34–36
34Nolui, cum consul communem salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros lugere malui meas fortunas quam suis desperare; ac, si solusat GHks essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae funestum fore videbatur. Quod si mihi aeternam esse aerumnam propositam arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem. Sed cum viderem me non diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum, neque ego illa exterminata mihi remanendumremanendum amplius εe putavi, et illa, simul atque revocata estest om. PB , me secum pariter reportavit. Mecum leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum, mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt. Quae si semper abessent, magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas; sin aliquando revocarentur, intellegebam mihi cum illis una esse redeundum. 35Cuius mei sensus certissimus testis est hic idem qui custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui omnibus provincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit. Qui si mihi quaestor imperatoriimperatori et 14, 15 cum fuerit … mei del. Garat. fuisset, in fili loco fuisset; nunc certe erit in parentis, cum fuerit consorsconsors scripsi: quaestor codd. (ex quae s. que=quaere ortum esse putat A. C. Clark, cf. ad Mur. § 51: verbum amissum potest esse consors, particeps, socius): quaestor ⟨anno⟩ non imperi K. Busche non imperi sed doloris mei. 36Quapropter, patres conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re publica restitutus, non modo in ea defendenda nihil minuamimminuam ε de libertate mea pristina, sed etiam adaugebo.