13 Cic. p. red. in sen. 32–33

32 ↷ Dixerat in contione consul se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum; nominatim alii compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur; aditus templorum erant non solum praesidiis et manu verum etiam demolitione sublati. Alter consul, ut me et rem publicam non modo desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet, pactionibuspactionibus PHbk: peticionibus Bt sese Halm: eos codd. suorum praemiorum obligarat. Erat alius ad portas cum imperio in multos annos magnoque exercitu, quem ego inimicum mihi fuisse non dico, tacuisse, cum diceretur esse inimicus, scio. 33Duae partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter suspicionem caedis putabatur. Qui autem me deposcere videbanturdicebantur ε , in hocin hoc codd. praeter ε (hoc), c (in huius), b (ii huius): ii hoc coni. Halm auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt. Qua re cum viderem senatum ducibus orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim derelictum, servos simulatione conlegiorum nominatim esse conscriptos, copias omnis Catilinae paene isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse revocatas, equites Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, omnis caedis metu esse permotos, potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque defendere, nec mihi ipsiipsi Heumann: ipse codd. ille animus idem meus vobis non incognitus defuit. Sed videbam, si vicissem praesentem adversarium, nimium multos mihi alios esse vincendos; si victus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse praesentis, meae mortis poenas iudicio et posteritati reservari.