12 Cic. p. red. in sen. 30–32
30Quibus autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua fortis invicta defensio salutis meae. Quid de P. Sestio loquar? qui suam erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus ostendit. Vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias: universis egi initioab initio εe , quantum potui, satis ornate agere nullo modo possum. Et quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae silerisileri BH et pler.: silere P1 all. nullo modo possuntpossunt PBHk all.: possum codd. pler. , tamen huius temporis ac timoris mei non est conari commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas quemquam praeterire. Ego vos universos, patres conscripti, deorum numero colere debeo. Sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus meritismeritis: sic distinxi. 'Certe desideratur conferenda aut vix satis (erit)' Mueller: sed cf. ad Quir. § 9: propinqui … mihi ad deprecandam calamitatem meam non fuerunt: omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda, 31hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis. Vos me florentem semper ornastis, laborantem mutatione vestis et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. Nostra memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant: in meo periculo senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt. 32Quibus ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem exercitu quem consul non armis sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputavi.