11 Cic. p. red. in sen. 27–29

27Ad haec non modo adiumenta salutis sed etiam ornamenta dignitatis meae reliqua vos idem addidistis: decrevistis ne quis ulla ratione rem impediret; quiqui id Gbςs impedisset, gravitervos graviter ε molesteque laturosillum contra rem publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de eode eo Gε : eo PB: ea bςs statim referretur; meque etiam, si diutius calumniarentur, redire iussistis. Quid? utut iis Lamb. agerentur gratiae, qui e municipiis venissent? quid? ut ad illam diem, res cum redissent, rogarentur ut pari studio convenirent? quid? denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant consulatum meum comprobarent28eo dieeo die Madv.: quo die codd. quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre? Quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores diribitores custodesque vidistis? Itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino non reductinon solum reducti Hbς sumus in patriam sicutsicut codd. pler.: ita ut ε: om. P1 (ut P2 s. l., Bt) non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et curru aurato reportati. 29Possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri? qui non solum apud vos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi Romani et conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit; qui causam meam prudentibus commendarit, imperitos edocuerit, eodemque tempore improbos auctoritate sua compresserit, bonos excitarit; qui populum Romanum pro me tamquam pro fratre aut pro parente non solum hortatus sit, verum etiam obsecrarit; qui cumcum εt: om. P rell. ipseipse om. t propter metum dimicationis et sanguinis domo se teneret, iamiam PBt: etiam rell. a superioribus tribunis petierit ut de salute mea et promulgarent et referrent; qui in colonia nuper constituta cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus intercessor, vim et crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum et publicis litteris consignaritconsignavit codd. , princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit; qui cum ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam ut suos necessarios mihi amicos redderet elaborarit.