10 Cic. p. red. in sen. 25–26
25Quid ego gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? Itaque tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et flagitiumdedecus et flagitium εe: deus flagicium PB: omnis flag. Hs se committere putaret, si qui non veniret. Idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. Quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet etet Gε : ut P1: aut P2BHbς vera nobilitas, intellegere potuistis. Nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferisab inferis secl. Lamb. , socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum illum MetellumMetellum auct. Manut. del. Halm honestus omnibus sed luctuosus tamen Halmio auct. Muell: honestis omnibus ne (in Bt, sane G, om. Hbks) luctuosus tandem P rell. praeter εe (molestus omnibus ipsi ne luctuosus quidem) , cuius quondam de patria discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen visus est. 26Itaque divinitus exstititdivinitus ex. Muell.: extitit εe: dimittit s. dimittitur rell. praeterς (hic fuit, et ita Angelius) non modo salutis defensor, qui ante hoc unumunum codd. praeter ε (suum): unicum coni. Halm: divinum Koch: novum Muell. beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor dignitatis meae. Quo quidem die cumcum vos ε quadringenti decem septem essetisessetis P rell. praeter bks (senatores essetis, ex septem, credo), magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. Atque illo die cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis iudicassetis, idem consul curavit ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur; cum quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset audire.