9 Cic. p. red. ad Quir. 21–23

21 ↷Denique, Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum genera violarunt, unum eorum qui odio rei publicae, quod eam ipsis invitisinvitis bk: convitis P1: convictis corr. P et rell. conservaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per simulationem amicitiae nefarie meme Hcs all.: om. P et pler. prodiderunt, tertium, qui cum propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati meae, quartum, qui cum custodes rei publicae esse deberentdeberent Ernesti: debuerunt codd.: debuerint Heumann (cf. careremus § 5; valeret § 10), salutem meam, statum civitatis, dignitatem eius imperi quod erat penes ipsos vendiderunt: sic ulciscar facinora singulafacinora singula codd. praeter PBΣt (facinorum singula): facinora eorum singula Halm, qui et facinora singulorum coni.: (sc. generum) facinora Muell., quem ad modum a quibusque sum provocatus, malos civis rem publicam bene gerendogerendo bςg, et mg. Σ: regendo rell. (de Dom. § 1), perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo, invidos virtuti et gloriae serviendo, mercatores provinciarum revocando domum atque ab iisiis k: his rell. provinciarum rationem repetendoratione repetenda P1 all. (expetenda εe). 22Quamquam mihi, QuiritesQuirites Halm: quin (i. e. quir.) P all.: quam Gεe: om. Hbcs, maiorimaioris BΣ curae est quem ad modum vobis, qui de me estis optime meriti, gratiam referam quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque persequar. Etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est quam benefici remunerandi, propterea quod superiorem esse contra improbos minus est negoti quam bonis exaequari. Tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis quam optime meritis referre quod debeas. 23Odium vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae communique utilitate deponi vel difficultate ulciscendi continericontineri scripsi, Garat. secutus (cf. § 1): distineri?: teneri codd. vel vetustate sedari; bene meritos nene Lg. 25, Kays., ante bene Halm: quin Hςs: om. P et codd. pler.: ut bene mer. Jeep colas, nec exorari fas est, neque id rei publicae remittereremittere Garat.: repetere codd. utiqueutique Lamb., Halm: utrūcumque P corr. utrumque et sic rell.: (rependere) verum neque Jeep necesse est; neque est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die memoriam benefici definire. Postremo qui in ulciscendo remissior fuit, in eo consilium aperte laudaturin eo consilium aperte laudatur scripsi (de Dom. § 2): in eorum (meorum εe) apperte (P1: aperte corr. P et ita rell. utitur codd. praeter bς Harl. 2681 (mox aperte laudatur) : in eo suo iure aperte utitur Momms., Halm: in ea re venia certe utitur Koch: non fere reprehenditur Madv.; at gravissime vituperatur qui in tantis beneficiis quanta vos in me contulistis remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est. Atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae debitaeAtque … habet dissolvit om. k all.: cf. pro Plancio § 68; Off. ii, § 69 et pecuniae debitae k: et pecunia debita P et codd. pler., propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvitqui reddidit … dissolvit ad imam paginam add. P2, qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit habet, et qui habet dissolvit.