8 Cic. p. red. ad Quir. 18–21

18En ego totEn ego tot Hςs all.: ergo tot Manut.: en ego P codd. pler.: horum ego b: his ego Halm testimoniis, Quirites, hac auctoritate senatus, tanta consensione Italiae, tanto studio bonorum omnium, causamcausam coni. Halm: cum (=cam) codd. pler.: om. Hks agente P. Lentulo, consentientibus ceteris magistratibus, deprecante Cn. Pompeio, omnibus hominibus faventibus, dis denique immortalibus frugum ubertate copia vilitate reditum meum comprobantibus, mihimihi Hςs: se mihi rell. meis rei publicae restitutus, tantum vobis quantum facere possum, Quirites, pollicebor: primum, qua sanctissimi homines pietate erga deos immortalis esse soleant, eadem meme c Halm: ante eadem k: ante semper Hs: om. P et codd. pler. ergaFort. ea me; cf. § 17 populum Romanum semper fore, numenque vestrum aeque mihi grave et sanctum ac deorum immortalium in omni vita futurum: deinde, quoniam me in civitatem res publica ipsa reduxit, nullo me loco rei publicae defuturum. 19Quod si quis existimat me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto, vehementer errat. Mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit: quod viro forti adimi non potest, id omneid omne scripsi: ideo P et codd. pler. (=idoe/\): id mihi Hs: id k Halm manet et permanebit. Vidi ego fortissimum virum, municipem meum, C. Marium,quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum iisiis Gc: his rell. qui haec delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit,eum tamen vidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato. 20Quem egomet dicere audivi tum se fuisse miserum cumcum Hs: om. P (si P2 rell.) careret patria quam obsidione liberavisset, cum sua bona possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum adulescentem filium videret eiusdem socium calamitatis, cum in paludibus demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam conservaret, cum parva navicula pervectustraiectus bkg in Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque venisset: reciperata vero sua dignitate se non commissurum ut, cum ea quae amiseratamiserit Weisk. auct. Halm sibi restituta essent, virtutem animi non haberet quamquam] qui g, et mg. Σ numquam perdidisset. Sed hoc inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis, ego qua consuevi utar orationeoratione scripsi: arte Wolfio auct. ante utar add. Kays., post utar Halm: pictate ante utar Hs, post utar bς: facultate Klotz: lenitate Lamb.: acquitate K. Busche: vi Momms. (post consuevi), quoniam illi arti in bello ac seditione locus est, huic in pace atque otio. 21Quamquam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat, ego de ipsis amicisamicis Zielinski: inimicis codd. tantum quantum mihi res publica permittitpermittet bk Halm cogitabo.