7 Cic. p. red. ad Quir. 16–17

16 ↷Quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute sapientia gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. Cuius oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam, causamque meam cum communi salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum meme del. edd. vett. in perorando posuit vosvos om. ε, secl. Halm rogari a senatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam obsecravit. 17Huic ego homini, Quirites, tantum debeo quantum hominem homini debere vix fas est. Huius consilia, P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti meme hic suppl. Halm, post in eo ed. R. in eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis quibus conlocaratis reposuistis. Eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnis consularis, omnis praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unumunum om. Hbς all. rem publicam conservatam esse constaret. Itaque cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis, dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri. Sed audistis eoeodem b2s tempore clarissimi viri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L. Gelli: qui quia suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit, dixit in contione vestrumvestra Naugerius (1), si ego consul cum fui non fuissem, rem publicam funditus interituram fuisse.