5 Cic. p. red. ad Quir. 11–14

11Numquam de P. Popilio L. Opimius, fortissimus consul, numquam de Q. Metello non modo C. Marius, qui erat inimicus, sed ne is quidem qui secutus est, M. Antonius, homo eloquentissimus, cum A. Albino conlega senatum autaut] et bks all.: om. Gεe populum est cohortatus; at pro me superiores consules semper ut referrent flagitati sunt; sed veriti sunt ne gratiae causa facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam; qui provinciarum foedere infrenatiinfrenati Koch, Muell.: irinati P et pler.: irritaqui Gt: irritati εeks: irretiti Naugerius (1), Halm: devincti Schmidt totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae gemitum pertulerunt. Kalendis vero Ianuariis postea quam orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae vitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni deorumsollemni deorum Halmio auct. Muell.: solem de P rell. praeter w (solempni de) religione rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius quam de me agendum iudicavit. 12Atque eo die confecta res esset, nisi is tribunus plebis quem ego maximis beneficiis quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi eum summi viri orarent, et Cn. OppiusOppius PB: Pompeius rell. socer, optimus vir, ad pedes flens iaceret, noctem sibi ad deliberandum postulasset; quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum non nulli arbitrabanturarbitrabantur Naugerius (1): arbitrantur codd., sed, ut patefactum est, in augenda mercede consumpta est. Postea res acta est in senatu alia nulla: cum variis rationibus impediretur, voluntatevoluntate Lg. 24: et voluntate rell. tamen perspectaperspecta Angelius: perfecta codd. senatus, causa adad] apud P rell. vos mense Ianuario deferebatur. Hic tantumquantum Madv. interfuit inter me et inimicos meos. 13Ego, cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis Catilinae copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, cuius partis nos vel principes numerabamur, partim quod mihi inviderent, partim quod sibi timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meae, cum duo consules empti pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum egestatem avaritiam libidines suas viderent expleri non posse nisi meme suppl. Naugerius (1) constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus equitesqueequitesque k et corr. ct: equites rell. Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum omnibus foedera reconciliationesqueque add. Koch: reconciliationes bks: ac recon. Klotz: reconciliatione P rell. gratiarum sanguine meo sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me vel mecum perirent, armis decertaredecertari Klotz pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi. 14At inimici mei, mense Ianuario cum de me ageretur, corporibus civium trucidatis flumine sanguinis meum reditum intercludendum putaverunt.