4 Cic. p. red. ad Quir. 8–10

8 ↷Qua re hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum sed nobismet ipsis nos reddidistis. 9Sed quem ad modum propinqui, quos ego parare non potui, mihi ad deprecandam calamitatem meam non fueruntaffuerunt bs, sicillud quod mea virtus praestare debuitadiutores auctores hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt ut longe superiores omnis hac dignitate copiaque superarem. Numquam de P. Popilio, clarissimo ac fortissimo viro, numquam de Q. Metello, nobilissimo et constantissimo cive, numquam de C. Mario, custode civitatis atque imperi vestri, in senatu mentio facta est. 10Tribuniciis superiores illi rogationibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius vero non modo non a senatu sed etiam oppresso senatu est restitutus. Nec rerum gestarum memoria in reditu C. Mari sed exercitus atque arma valuerunt; at de me ut valeretvaleret k: valerem c: valuerunt PB: leges valerent b2s semper senatus flagitavit, ut aliquando proficeretproficeret c all.: perficeretur P et codd. pler., cum primum licuit, frequentia atque auctoritate perfecitperfecit P rell. praeter Gεe (perfregit). Nullus in eorum reditu motus municipiorum et coloniarum factus est; at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta revocavit. Illi inimicis interfectis magna civium caede facta reducti sunt: ego iis a quibus eiectus sum provincias obtinentibus, inimico autem, optimo viro et mitissimo, consuleconsule hic add. Muell., Madv. auct.: altero consule, consule refer. Momms., Halm altero consule referente reductus sum, cum is inimicus, qui ad meam perniciem vocem suam communibus hostibus praebuisset, spiritu dumtaxat viveret, re quidem infra omnis mortuos amandatus esset.