3 Cic. p. red. ad Quir. 6–8

6 ↷Non enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q. MetellusQ. Metell. bksg Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones; permulti enim tum Metelli aut MetellarumMetellarum PBb: -orum codd. pler. (in Sen. § 37) liberi pro Q. Metelliaut Met … Metelli s. l. P2: aut Met. lib. del. Halm reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. Quod si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerentvalerent bςs: valent codd. pler.: valebant Halm. Cf. Balb. § 1, tamen filifilii Naugerius (1): illi codd.: illa ed. R. pietas, propinquorum preces, adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere potuerunt. 7Nam C. Mari, qui post illos veteres clarissimos consularis, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua gloria, dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit, sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit. At me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina quaedam et inaudita auctoritasauctoritas codd. praeter P (inaudita satque): pietas Ern., Halm atque virtus, fratrisque miserrimi atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a vobis deprecatae sunt. 8Frater erat unus qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. Pro me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem meeodem me mg. Σbt: eodem 'cod. Lamb.': eo PBw: eo me Gεe: me ςs absente unius squalorem sordisque vidistis. Unus hic, qui quidemqui quidem cod. Lallemand.: quidem P rell. (qui demum b2cs) in foro posset esse, mihi pietateadesse mihi, pietate Halm filius inventus est, beneficio parens, amore idem quiidemque P1 semper fuit frater. Nam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filique parviparvuli cs all. desiderium mei lacrimaeque pueriles aut itineribusaut itin. PB: aut om. rell. necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris continebantur.