10 Cic. p. red. ad Quir. 24–25

24Quapropter memoriam vestri benefici colam benivolentia sempiterna, nec tantum dumnec tantum dum scripsi: cum codd. praeter bks (non solum cum, ut est in edd. vett.) w (tum et cum) anima exspiraboexpirabo codd.: expirabit Madv. mea, sed etiam cum me vita defecerit, illavita defecerit illa scripsi: vita defecerit multa Madv., Muell.: ulla P et codd. pler. (cum nulla Gεe: cum mortuo bς vulg.) monumenta vestri in me benefici permanebunt. In referendareferenda bςs all.: e re publ. ferenda Jeep autem gratia hoc vobis repromitto semperque praestabo, mihi neque in consiliis de re publica capiendis diligentiam neque in periculis a re publica propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica laedendis libertatem nec in perferendo labore industriam nec in vestris commodis augendis grati animi benivolentiam defuturam. 25Atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut cum vobis, qui apud me deorum immortalium vim et numen tenetis, tum posteris vestris cunctisque gentibus dignissimus eaea HGbςs: ex PBεet civitate videar quae suam dignitatem non posse se tenere, nisi me reciperasset, cunctis suffragiis iudicavit.