4 Cic. leg. agr. 3, 13–16
13 ↷Ille enim quod habet retinere volt neque se Sullanum esse dissimulat; hic, ut ipse habeat quod non habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et, cum plus appetat quam ipse Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res defendere me criminatur. 14„Habet agros non nullos“, inquit, „socer meus desertos atque longinquos; vendet eos mea lege quanti volet. Habet incertos ac nullo iure possessos; confirmabuntur optimo iure. Habet publicos; reddam privatos. Denique eos fundos quos in agro Casinati optimos fructuosissimosque continuavit, cum usque eo vicinos proscriberet quoad angulos conformando ex multis praediis unam fundi regionem normamque perfecerit, quos nunc cum aliquo metu tenet, sine ulla cura possidebit.“ 15Et quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc promulgarit ostendi, doceat ipse nunc ego quem possessorem defendam, cum agrariae legi resisto. Silvam Scantiam vendis; populus Romanus possidet; defendo. Campanum agrum dividis; vos estis in possessione; non cedo. Deinde Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum possessiones venalis ac proscriptas hac lege video; vestra sunt praedia, vestrae possessiones; resistam atque repugnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis possessionibus me consule demoveri, praesertim, Quirites, cum vobis nihil quaeratur. 16Hoc enim vos in errore versari diutius non oportet. Num quis vestrum ad vim, ad facinus, ad caedem accommodatus est? Nemo. Atqui ei generi hominum, mihi credite, Campanus ager et praeclara illa Capua servatur; exercitus contra vos, contra libertatem vestram, contra Cn. Pompeium constituitur; contra hanc urbem Capua, contra vos manus hominum audacissimorum, contra Cn. Pompeium X duces comparantur. Veniant et coram, quoniam me in vestram contionem vobis flagitantibus evocaverunt, disserant.