3 Cic. leg. agr. 3, 10–13
10Video vos, Quirites, sicuti res ipsa cogit, commoveri vel legis vel orationis impudentia, legis quae ius melius Sullanis praediis constituat quam paternis, orationis quae eius modi in causa insimulare quemquam audeat rationes Sullae nimium vehementer defendere. At si illa solum sanciret quae a Sulla essent data, tacerem, modo ipse se Sullanum esse confiteretur. Sed non modo illis cavet verum etiam aliud quoddam genus donationis inducit; et is qui a me Sullanas possessiones defendi criminatur non eas solum sancit verum ipse novas adsignationes instituit et repentinus Sulla nobis exoritur. 11Nam attendite quantas concessiones agrorum hic noster obiurgator uno verbo facere conetur: „Quae data, donata, concessa, vendita.“ Patior, audio. Quid deinde? „possessa.“ Hoc tribunus plebis promulgare ausus est ut, quod quisque post Marium et Carbonem consules possideret, id eo iure teneret quo quod optimo privatum est? Etiamne si vi deiecit, etiamne si clam, si precario venit in possessionem? Ergo hac lege ius civile, causae possessionum, praetorum interdicta tollentur. 12Non mediocris res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites, latet. Sunt enim multi agri lege Cornelia publicati nec cuiquam adsignati neque venditi qui a paucis hominibus impudentissime possidentur. His cavet, hos defendit, hos privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit Rullus non vobis adsignare volt, sed eis condonare qui possident. Causam quaero cur ea quae maiores vobis in Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt condonari possessoribus eadem lege videatis. 13Iam totam legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad Sullanae adsignationis rationes esse accommodatissimam. Nam socer huius vir multum bonus est; neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia disputo.