31 Cic. leg. agr. 2, 84–86
84 ↷Sic enim dico, si Campanus ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non constitui et conlocari. Totus enim ager Campanus colitur et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima; quod genus hominum optime moratum, optimorum et aratorum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus eicitur. Atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt; his robustis et valentibus et audacibus Xvirum satellitibus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc de vestris maioribus praedicatis: „hunc agrum nobis maiores nostri reliquerunt“, sic vestri posteri de vobis praedicabunt: „hunc agrum patres nostri acceptum a patribus suis perdiderunt.“ 85Equidem existimo: si iam campus Martius dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui parte malitis. Qua re etiam si ad vos esset singulos aliquid ex hoc agro perventurum qui vobis ostenditur, aliis comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli possideretis. Nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis? Adiungit Stellatem campum agro Campano et in eo duodena discribit in singulos homines iugera. Quasi vero paulum differat ager Campanus a Stellati; 86sed multitudo, Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur. Nam dixi antea lege permitti ut quae velint municipia, quas velint veteres colonias colonis suis occupent. Calenum municipium complebunt, Teanum oppriment, Atellam, Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis devincient, Puteolos vero qui nunc in sua potestate sunt, suo iure libertateque utuntur, totos novo populo atque adventiciis copiis occupabunt.