22 Cic. leg. agr. 2, 58–60

58Atque etiam est alia superiore capite quo omnia veneunt quaestuosa exceptio, quae teget eos agros de quibus foedere cautum est. Audivit hanc rem non a me, sed ab aliis agitari saepe in senatu, non numquam ex hoc loco, possidere agros in ora maritima regem Hiempsalem quos P. Africanus populo Romano adiudicarit; ei tamen postea per C. Cottam consulem cautum esse foedere. Hoc quia vos foedus non iusseritis, veretur Hiempsal ut satis firmum sit et ratum. Cuicuimodi est illud, tollitur vestrum iudicium, foedus totum accipitur, comprobatur. Quod minuit auctionem Xviralem laudo, quod regi amico cavet non reprehendo, quod non gratis fit indico. 59Volitat enim ante oculos istorum Iuba, regis filius, adulescens non minus bene nummatus quam bene capillatus. Vix iam videtur locus esse qui tantos acervos pecuniae capiat; auget, addit, accumulat. Aurum, argentum ex praeda, ex manubiis, ex coronario ad quoscumque pervenit neque relatum est in publicum neque in monumento consumptum“, id profiteri apud Xviros et ad eos referri iubet. Hoc capite etiam quaestionem de clarissimis viris qui populi Romani bella gesserunt, iudiciumque de pecuniis residuis ad Xviros translatum videtis. Horum erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae fuerint, quid relatum, quid residuum sit; in posterum vero lex haec imperatoribus vestris constituitur; ut, quicumque de provincia decesserit, apud eosdem Xviros quantum habeat praedae, manubiarum, auri coronarii, profiteatur. 60Hic tamen vir optimus eum quem amat excipit, Cn. Pompeium. Unde iste amor tam improvisus ac tam repentinus? Qui honore Xviratus excluditur prope nominatim, cuius iudicium legumque datio, captorum agrorum ipsius virtute cognitio tollitur, cuius non in provinciam, sed in ipsa castra Xviri cum imperio, infinita pecunia, maxima potestate et iudicio rerum omnium mittuntur, cui ius imperatorium, quod semper omnibus imperatoribus est conservatum, soli eripitur, is excipitur unus ne manubias referre iubeatur? Utrum tandem hoc capite honos haberi homini, an invidia quaeri videtur?