9 Cic. leg. agr. 2, 22–24

22 ↷Quis legem tulit? Rullus. Quis maiorem partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. Quis comitiis praefuit, quis tribus quas voluit vocavit nullo custode sortitus, quis Xviros quos voluit creavit? Idem Rullus. Quem principem renuntiavit? Rullum. Vix me hercule servis hoc eum suis, non modo vobis omnium gentium dominis probaturum arbitror. Optimae leges igitur hac lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi sua curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis spoliata comitia habebit, quos volet atque in eis se ipsum renuntiabit, et videlicet conlegas suos ascriptores legis agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in indice et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt communi cautione atque aequa ex parte retinentur. 23At videte hominis diligentiam, si aut Rullum illud cogitasse aut si Rullo potuisse in mentem venire arbitramini. Viderunt ei qui haec machinabantur, si vobis ex omni populo deligendi potestas esset data, quaecumque res esset in qua fides, integritas, virtus, auctoritas quaereretur, vos eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium principem delaturos. Etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in Xviris faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse intellegebant. 24Itaque excipitur hac lege non adulescentia, non legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non magistratus ullus aliis negotiis ac legibus impeditus, reus denique quo minus Xvir fieri possit, non excipitur; Cn. Pompeius excipitur, ne cum P. Rullotaceo de ceterisXvir fieri possit. Praesentem enim profiteri iubet, quod nulla alia in lege umquam fuit ne in eis quidem magistratibus quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset, illum sibi conlegam ascriberetis custodem ac vindicem cupiditatum.