14 Cic. leg. agr. 2, 35–37

35Verbum mihi deest, Quirites, cum ego hanc potestatem regiam appello, sed profecto maior est quaedam. Nullum enim regnum fuit umquam quod non se, si minus iure aliquo, at regionibus tamen certis contineret. Hoc vero infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium, quod latissime patet, et ea quae partim libera a vobis, partim etiam ignorata vobis sunt, permissu legis continentur. Datur igitur eis primum ut liceat ea vendere omnia de quibus vendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn. Cornelio consulibus postve ea. 36Cur hoc tam est obscurum atque caecum? Quid? ista omnia de quibus senatus censuit nominatim in lege perscribi nonne potuerunt? Duae sunt huius obscuritatis causae, Quirites, una pudoris, si quis pudor esse potest in tam insigni impudentia, altera sceleris. Nam neque ea quae senatus vendenda censuit nominatim audet appellare; sunt enim loca publica urbis, sunt sacella quae post restitutam tribuniciam potestatem nemo attigit, quae maiores in urbe partim ornamenta urbis, partim periculi perfugia esse voluerunt. Haec lege tribunicia Xviri vendent. Accedet eo mons Gaurus, accedent salicta ad Minturnas, adiungetur etiam illa via vendibilis Herculanea multarum deliciarum et magnae pecuniae, permulta alia quae senatus propter angustias aerari vendenda censuit, consules propter invidiam non vendiderunt. 37Verum haec fortasse propter pudorem in lege reticentur. Sed illud magis est credendum et pertimescendum quod audaciae Xvirali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum, quae facta numquam sint, cum ex eo numero qui per eos annos consules fuerunt multi mortui sint, magna potestas permittitur. Nisi forte nihil est aequum nos de eorum audacia suspicari quorum cupiditati nimium angustus orbis terrarum esse videatur.