13 Cic. leg. agr. 2, 32–34
32Dat praeterea potestatem verbo praetoriam, re vera regiam; definit in quinquennium, facit sempiternam; tantis enim confirmat opibus et copiis ut invitis eripi nullo modo possit. Deinde ornat apparitoribus, scribis, librariis, praeconibus, architectis, praeterea mulis, tabernaculis, centunculis, supellectili; sumptum haurit ex aerario, suppeditat a sociis; finitores ex equestri loco ducentos, vicenos singulorum stipatores corporis constituit, eosdem ministros et satellites potestatis. Formam adhuc habetis, Quirites, et speciem ipsam tyrannorum; insignia videtis potestatis, nondum ipsam potestatem. Dixerit enim fortasse quispiam: „quid me ista laedunt, scriba, lictor, praeco, pullarius?“ Omnia sunt haec huius modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine vestris suffragiis, aut rex non ferendus aut privatus furiosus esse videatur. 33Perspicite quanta potestas permittatur; non privatorum insaniam, sed intolerantiam regum esse dicetis. Primum permittitur infinita potestas innumerabilis pecuniae conficiendae vestris vectigalibus non fruendis, sed alienandis; deinde orbis terrarum gentiumque omnium datur cognitio sine consilio, poena sine provocatione, animadversio sine auxilio. 34Iudicare per quinquennium vel de consulibus vel de ipsis tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo iudicabit; magistratus eis petere licebit, causam dicere non licebit; emere agros a quibus volent et quos volent quam volent magno poterunt; colonias deducere novas, renovare veteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat permittitur; omnis provincias obeundi, liberos populos agris multandi, regnorum vendendorum summa potestas datur; cum velint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque velint summo cum imperio iudicioque rerum omnium vagari ut liceat conceditur; interea dissolvant iudicia publica, e consiliis abducant quos velint, singuli de maximis rebus iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant, ratum sit quod finitor uni illi a quo missus erit renuntiaverit.