9 Cic. imp. Cn. Pomp. 22–26
22Requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum essemagnum esse HE: esse magnum cett. bellum. Cognoscite, Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. Primum ex suo regno sicsic om. E Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam fugissefugisse H: profugisse cett. dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorquedispersa maerorque om. H in lac. patrius celeritatem consequendiconsequendi H: persequendi cett. retardaret. Sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et aet a] a Hψ maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illumillum δπ: illum Aetam (a tam E: meta t) HEt in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavittardavit E: retardavit cett. (cf. Zielinski p. 199). 23Hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. Cuius in regnum postea quam L. LucullusL. om. HE cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. Erat enim metus iniectus eis nationibus quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae perper om. Eπ animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitumesse exercitum HE: exercitum esse cett. adductum. Ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. Noster autem exercitus, tametsitametsi HE: etsi cett. urbem ex TigraniTigrani H: Tigranis cett. (cf. §20) regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur. 24Hic iam plura non dicam; fuit enim illud extremum ut ex eiseis] illis H locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressioprogressio H: processio cett. (voc. monacho quam Tullio notius) longior quaereretur. Mithridates autem se et suam manumse et suam iam manum H: et suam manum iam cett. iam confirmarat eorum opera qui ad eum ex ipsius regno concesseranteorum opera qui (qui) ad eum ex (ex sup. lin.) ipsius regno concesserant H: et eorum qui se ex ipsius (eius δ) regno collegerant cett., del. Benecke (cf. Appian. Mithrid. 87 Ποντικοῖς ἀνδράσι γυμνάζειν παρεδίδου) et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. Iamiam] nam π hoc fere sic fieri soleresolere fieri H accepimus ut regum adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut regesregnis H sunt aut vivunt in regno, utut] quod Naugerius (2) eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur. 25Itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optare. Nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit. Sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris imperatorisimperatoris Madvig: Luculli (L. Luculli tπ) imperatoris HEtπ: L. Luculli δ non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret. Hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione LL. om. HE. 26Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus quiqui H: quod cett. imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim militum qui iam stipendiis confectisconfectis H, Naugerius: confecti cett. erant dimisit, partimpartim … partim Gulielmius: partem … partim H: partem … partem cett. M'. GlabrioniM'. Krause: om. codd. tradidit. Multa praetereo consulto; sed ea vos coniectura perspicite quantum illudillud om. H bellum factum putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso.