8 Cic. imp. Cn. Pomp. 20–21

20Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest enim hocenim hoc] hoc enim E: autem hoc t dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. In quo maxime laborandum est ne forte eaea H, Buttmann: a cett. vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. Atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapientisapienti HEt: sapientissimo cett. homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas MithridatiMithridati Wt: Mithridatis cett. (cf. §23) copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressamoppressam H: obsessam cett. esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam L. Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit. 21Ab eodem imperatore classem magnam et ornatam quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odioatque odio H: om. cett. inflammatainflammato δ raperetur superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui anteaantea Et: ante cett. populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omnibus rebus ornata ac refertaornata ac (atque b) referta Hb: ornatas ac (atque σψ) refertas cett., ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captascaptas Hπψ2: clausas cett.; regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. Satis opinor hoc essehaec esse E ita] ita reputo b2ψ laudis atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatisut … intellegatis] fort. ex §20 repetitum, a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.