7 Cic. imp. Cn. Pomp. 17–19

17Ac ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihi ego extremum proposueram, cum essem de belli generegenere belli H dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; quorum vobis pro vestra sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. Nam et publicani, homines honestissimi atqueatque HE: et cett. ornatissimi, suas rationes et copias in illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis curae esse debent. Etenim, si vectigalia nervos esse rei publicae semper duximus, eum certe ordinem qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte esserecte esse] necesse H dicemus. 18Deinde ex ceterisex ceteris HE: ceteris ex cett. ordinibus homines gnavinavi Ht atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorumpartim eorum qui H: fort. Quirites, partim eorum in ea provincia pecunias magnas conlocatas habent. Est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civiumcivium H, A. Eberhard: eorum civium cett. calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publicaab re p. H seiunctam esse non posse. Etenim illud primumprimum illud E parvinon parvi H refert, vosvos Hδ: nos Eπ publicanis amissaamissa ed. Hervag.: amissis codd.: omissis Müller postea] parta b2ψ2 vectigalia postea victoria reciperare; neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem. 19Deinde quod nosnos om. H: vos πψ2 eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidemid quidem (quod bψ) certe Wδ: certe id quidem cett. certe calamitate docti memoria retinere debemus. Nam tum, cumcum] qua H in Asia magnas permulti res amiseruntmagnas permulti res amiserunt H: res magnas permulti amiserant (-unt π) cett., scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. Non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam. Etenimmihietenim scripsi: et codd. credite id quod ipsi videtishaec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicataimplicata HEt: implicita cett. est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant. Qua re videte numnum] non t: unde ς: ne non Müller dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum civium coniunctaeconiunctae om. tδπ cum re publica defendantur.