5 Cic. imp. Cn. Pomp. 11–13

11 ↷ Maiores nostri saepe propro H: om. cett. (cf. §6) mercatoribusnaviculatoribus δπ aut naviculariis nostrisnostris HE: vestris t: om. δπ iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibusmillibus civ. Rom. HE: civ. Rom. millibus cett. civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis? Legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? Illi libertatem imminutam civium Romanorumimminutam civium Rom. HE: civium Rom. imminutam cett. non tulerunt; vos ereptam vitamereptam vitam HE: vitam ereptam cett. neglegetisnegligitis HEb1? Ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni supplicio interfectum relinquetisrelinquetis] inultum relinquetis b2ψ? 12Videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non posse. Quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo idquo id scripsi: quod id H: quo Etπ (quo … debetis om. δ) tandem animo ferre debetis? Regno est expulsusest expulsus HE: expulsus est cett. Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graeciacunctae Asiae et Graeciae H, fort. recte vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certumcertum a vobis H deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id seid se Ht: se id cett. facere sine summo periculo posse arbitrantur. 13Vident enimenim H: om. cett. et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo summasumma om. H sint omnia, et eum propter esseprope esse Hbψ, quo etiam carent aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. Hi vos, quoniam libere loqui non licet, tacititaciti H: tacite cett. rogant ut se quoquequoque] sicut ceterarum provinciarum socios add. codd.: ego delevi: quod ceteras in provincias eiusmodi H (cf. §65): quod ceteros in provinciam (hanc provinciam coni. Lambinus) eiusmodi Et: quod ceteros eiusmodi in provinciam Wπς: quam ceteros quod eiusmodi in provinciam b2ψ2 dignos existimetis quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus inaditus in H urbe Etς urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc praesentem vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille diutissime commoreturcommoretur H (corr. m. 1), Lambinus: commoratur cett..