20 Cic. imp. Cn. Pomp. 59–60
59Reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eoeo] de eo δ factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipsoeo ipso] eo b1: ipso Lambinus vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilisac tam difficilis om. H quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui debet summi viri vita atque virtute. 60At enimat enim inquit (om. inquit b1) novi nihil δ ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum. Non dicamdico δ hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta duasqueduasque] duas Hς urbis potentissimas quae huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atqueatque] et H Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno C. Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso Cn. Pompeio in quo novi constitui nihil volt Q. Catulus quam multa sint nova summa Q. Catulisumma Q. E: summaque Tδ: quae H voluntate constituta recordamini.