12 Cic. imp. Cn. Pomp. 32–35
32 ↷ Sed quid ego longinqua commemoro? Fuit hoc quondam, fuit propriumfuit proprium] proprium H populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. Sociis ego vestrisego vestris H: ego nostris Et: vestris ego δπ mare per hoscehosce Hbψ: hos Et annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam BrundisioBrundisio H: a Brundisio cett. (cf. §35) nisi hieme summahieme summa HE: summa hieme cett. transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? Mercatoribus mare tutummare tutum H: tutum mare cett. non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint? 33Cnidum autCnidum aut] quid aut δ Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus quibus vitam acac HEt, Gellius 1. 7. 16: et πδ spiritum ducitis in praedonum fuisse potestatepotestatem Gellius sciatis? An vero ignoratis portum Caietae celeberrimum etet H: ac E: atque cett. plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus anteaantea H: antea ibi cett. (cf. Mil. §50) bellum gesseratgesserat Hπψ: gesserant Ebt: gesserunt ς a praedonibus esse sublatos? Nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressadepressa Modius: deprehensa H: oppressa cett. est? Pro di immortales! tantamnetantamne W (?), Hotoman: tantane cett. unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, eiei] hi Htψ, om. Eπ nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esseesse om. H audiatis? 34Atque haec qua celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum marinondum … mari hoc loco hab. HEW, post venit tπδ Siciliam adiit, Africam exploravit, indeinde] in b1, Hotoman Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. 35Inde cum secum se HE: se cum cett. in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia TransalpinaTransalpina HE: Cisalpina πδ (Transalpina … Achaiam om. t) praesidiis ac navibus confirmataconfirmatis H, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis classibus firmissimisquefirmisque H praesidiis adornavit, ipse autem ut BrundisioBrundisio HEW: a Brundisio cett. (cf. §32) profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim unius huius se imperio ac potestati dediderunthuius se … dediderunt HE: huius … se dediderunt bπ: huius … se dederunt (did- t) tσψ. Idem Cretensibus, cum ad eum usque inusque in] usque Hb1 Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.